free ebooks

The Forest of Dean by H. G. Nicholls

Per Edwardum Offley attornatum suum


style="text-align: justify;">No. II. One of the Dean Forest Claims, put in at the Justice Seat, held in Gloucester Castle, 10 Chas. I.

Clamea posita in Itinere Forestae de Deane tento apud Castrum Glouc. in com. Glouc. die Iovis decimo die Iulij anno Regni Domini Caroli nunc Regis Angliae decimo coram Henrico Comite de Holland praenobilis Ordinis Garterii Milite Capitali Justitiario ac Justitiariis Itinerantibus omnium Forestarum Chacearum parcorum et warrennarum Domini Regis citra Trentam.

(18) Foresta de Deane in Comitatu Glouc.Et modo ad hanc curiam venit Willielmus Skynne, per Edwardum Offley attornatum suum, et dicit quod ipse est seisitus de antiquo mesuagio in Plattwell in parochia de Newland et de viginti acris terrae prati et pasturae et de diversis horreis stabulis, Anglice barnes Stables, et aliis necessariis edificiis super terram praedictam ab antiquo edificatis in parochia de Newland infra Forestam de Deane praedictam in dominico suo ut de feodo, et pro se et haeredibus suis clamat has libertates privilegia et franchesias sequentia tanquam ad mesuagium terram pratum et pasturam et caetera edificia praedicta pertinentia et spectantia, videlicet pro necessaria reedificatione et reparatione dicti mesuagii sui et aliorum antiquorum edificiorum suorum super terram et tenementa sua praedicta existentium, quod ipse per visum et allocationem forestariorum et viridariorum Forestae praedictae de bosco

et maeremio domini Regis super vasta et communia Forestae praedictae crescentibus de tempore in tempus capere et percipere potest. Et quod forestarii et viridarii Forestae praedictae post requisitionem per ipsum Willielmum Skynne eisdem factam apud Curiam domini Regis infra Forestam praedictam tentam vocatam Le Speech Court, debent ire videre et appunctuare boscum et maeremium in vastis et communibus Forestae praedictae sic ut praefertur crescentia praedictis necessariis reedificationibus et reparationibus suis dicti mesuagii et aliorum edificiorum suorum supradictorum et eidem Willielmo Skynne inde allocationem facere. Clamat etiam pro necessariis estoveriis suis in dicto antiquo mesuagio comburendis et expendendis ad libitum suum capere de mortuis et siccis arboribus dicti domini Regis in vastis et communibus locis Forestae praedictae existentibus. Clamat etiam communiam pasturae in omnibus locis apertis et communicalibus Forestae praedictae pro omnibus averiis suis communicalibus super terras et tenementa sua praedicta levantibus et cubantibus omnibus anni temporibus (mense vetito solummodo excepto). Clamat etiam habere pawnagium pro omnibus porcis suis super terras et tenementa sua praedicta levantibus et cubantibus in omnibus vastis Forestae praedictae tempore pawnagii, Reddendo domino Regi annuatim summam unius denarii pro pawnagio praedicto per nomen de Swinesilver et non amplius. Et pro titulo ad has libertates privilegia et franchesias sic ut praefertur superius per ipsum clamata, idem Willielmus Skynne ulterius dicit quod


eBook Search
Social Sharing
Share Button
About us

freefictionbooks.org is a collection of free ebooks that can be read online. Ebooks are split into pages for easier reading and better bookmarking.

We have more than 35,000 free books in our collection and are adding new books daily.

We invite you to link to us, so as many people as possible can enjoy this wonderful free website.

© 2010-2013 freefictionbooks.org - All Rights Reserved.

Terms of Use | Privacy Policy | Contact Us