free ebooks

A History of Giggleswick School by Bell

Continentem per estimacionem quinque acras


Ac

omnia mesuagia molendina, tofta, cotagia, domos, edificia, gardina, terras, tenementa, prata, pascua, pasturas, communas, redditus, reversiones, servicia et hereditamenta quecumque cum pertinenciis modo vel nuper in separalibus tenuris sive occupacionibus Ricardi Raynarde, Christoferi Stephen, Christoferi Kempe, Willelmi Goodeade, Johannis Gawdie, Ricardi Lonsdale, Hugonis Jennison, et nuper uxoris cujusdam Marshal, Thome Evars, [_blank in charter_] Raedstone, Willelmi Browne, Christoferi Powneswade, Johannis Anderson, Laurencii Smythe, Johannis Kiddal, [_blank in charter_] Jackson et nuper uxoris Kirkton et Willelmi Nayre, clerici, Johannis Stather, Marmaduci Banks, Thome Hayre, Alicie Smythe, et Radulfi Raynarde situata jacencia et existencia in Northcave et Brampton in dicto comitatu Eborum et dicte nuper ecclesie collegiate Sancti Andree Apostoli in Netheracaster predicta dudum spectancia et pertinencia et parcellam possessionum et revencionum inde existencia;

Ac eciam totom illud capitale mesuagium ac unum parvum hortum et duo pomeria nostra continencia per estimacionem duo acras; Ac totum illum clausum nostrum terre et pasture, vocatum Southende close, continentem per estimacionem quinque acras, ac eciam quinque bovatas nostras terre prati et pasture cum omnibus et singulis pertinenciis suis modo vel nuper in tenura sive occupacione Ricardi Carter, situata jacencia et existencia in Rise et Aldburgh in dicto comitatu Eborum, ac alibi in

eodem comitatu, que fuerunt parcella possessionum et revencionum nuper cantarie Beate Marie fundate in ecclesia parochiali de Rise et Aldburgh in dicto comitatu Eborum, ac omnia alia terras tenementa prata pastures redditus reversiones servicia et hereditamenta nostra quecumque cum pertinenciis in Rise et Aldburgh in dicto comitatu Eborum et alibi in dicto comitatu que fuerunt parcella possessionum et revencionum dicte nuper cantarie.

Necnon omnes illas decimas garbarum granorum et bladorum nostras cum pertinenciis annuatim et de tempore in tempus proveniencium crescencium sive renovencium in Edderwyck infra parochiam de Aldburgh in dicto comitatu nostro Eborum, modo vel nuper in tenura sive occupacione dicti Ricardi Carter, et dicte nuper cantarie spectantes et pertinentes et parcellam possessionum et revencionum inde existentes;

Ac totum illum annuum redditum duorum solidorum et sex denariorum et servicium nobis spectancia et pertinencia et parcellam possessionum et revencionum dicte nuper cantarie existencia, exeuntia de uno tenemento cum pertinenciis modo vel nuper in tenura sive occupacione Roberti Hudderson in Rise predicta;

Ac totum illum annuum redditum duodecim denariorum et servicium nobis [etc., as in last item] exeuntia de uno cotagio in Rise predicta, modo vel nuper in occupacione Johannis Robynson;

Ac eciam omnes et omnimodos boscos subboscos et arbores nostros quoscumque de in et super premissis crescentes et existentes, ac reversionem et reversiones quascumque omnium, et singulorum premissorum et cujuslibet inde parcelle, Necnon redditus et annualia proficua quecumque reservata super quibuscumque dimissionibus et concessionibus de premissis seu de aliqua inde parcella quoquomodo factis, Adeo plene libere et integre ac in tam amplis modo et forma prout aliquis Gaudianus, Custos, Magister vel Gubernator dicte ecclesie collegiate Sancti Andree Apostoli in Netheracaster, aut aliquis cantarista vel Incumbens dicte nuper cantarie aut aliquis alius sive aliqua alia premissa aut aliquam inde parcellam antehac habentes possidentes aut seisiti inde exisientes eadem aut aliquam inde parcellam unquam habuerunt, tenuerunt vel gavisi fuerunt, habuit tenuit vel gavisus fuit, aut habere tenere vel gaudere debuerunt aut debuit; Et adeo plene, libere et integre ac in tam amplis modo et forma prout ea omnia et singula ad manus nostras racione vel pretextu cujusdam actus de diversis Cantariis, Collegiis, Gildis Fraternitatibus et liberis Capellis dissolvendis et determinandis in Parliamento nostro tento apud et Westmonasterium anno regni nostri primo inter alia editi et provisi, seu quocumque alio modo, jure seu titulo devenerunt, seu devenire debuerunt, ac in manibus nostris jam existunt seu existere debent vel deberent.


eBook Search
Social Sharing
Share Button
About us

freefictionbooks.org is a collection of free ebooks that can be read online. Ebooks are split into pages for easier reading and better bookmarking.

We have more than 35,000 free books in our collection and are adding new books daily.

We invite you to link to us, so as many people as possible can enjoy this wonderful free website.

© 2010-2013 freefictionbooks.org - All Rights Reserved.

Terms of Use | Privacy Policy | Contact Us