free ebooks

A History of Giggleswick School by Bell

Et successoribus suis imperpetuum


Que

quidem mesuagia, terre, tenementa, redditus, reversiones, servicia et cetera omnia et singula premissa, modo extenduntur ad clarum annuum valorem viginti trium librarum et trium solidorum;

Habendum tenendum et gaudendum predicta mesuagia, molendina, terras, tenementa, decimas, prata, pascua, pasturus communas, boscos, subboscos, redditus, reversiones, servicia ac cetera omnia et singula premissa cum pertinenciis prefatis modernis Gubernatoribus possessionum revencionum et bonorum dicte Libere Scole grammaticalis, et successoribus suis imperpetuum. Tenendum de nobis heredibus et successoribus nostris ut de manerio nostro de Estgranewich in comitatu Kancie per fidelitatem tantum in libero socagio et non in capite.

Ac reddendo inde annuatim nobis, heredibus et successoribus nostris sexaginta et tres solidos legalis monete Anglie ad curiam nostram Augmentacionum et revencionum corone nostre ad festum Sancti Michaelis Archangeli singulis annis solvendos, pro omnibus redditibus, serviciis et demandis quibuscumque.

Necnon dedimus et concessimus, ac per presentes damus et concedimus prefatis modernis Gubernatoribus omnia exitus, redditus, revenciones et proficua predictorum terrarum, tenementorum et ceterorum omnium et singulorum premissorum a festo Sancti Martini in hyeme ultimo preterito huc usque proveniencia sive crescencia Habendum eisdum Gubernatoribus ex dono nostro, absque

compoto seu aliquo alio proinde nobis heredibus vel successoribus nostris quoquomodo reddendo, solvendo vel faciendo.

Et ulterius volumus ac pro nobis heredibus et successoribus nostris per presentes concedimus prefatis Gubernatoribus et successoribus suis quod de cetero imperpetuum habeant commune sigillum ad negocia sua premissa aut aliter tangencia seu concernencia, deserviturum; et quod ipsi Gubernatores et successores sui per nomen Gubernatorum possessionum, revencionum et bonorum Libere Scole Grammaticalis Regis Edwardi Sexti de Gigleswycke placitare possint et implicatari, defendere et defendi, respondere et responderi in quibuscumque curiis et locis, et coram quibuscumque judicibus in quibuscumque causis, accionibus, negociis, sectis, querelis, placitis et demandis cujuscumque nature seu condicionis fuerint.

Et ulterius de uberiori gracia nostra ac ex certa sciencia et mero motu nostris dedimus et concessimus et per presentes damus et concedimus prefatis modernis Gubernatoribus et successoribus suis ac majori parti eorundem plenam potestatem et auctoritatem erigendi nominandi et appunctuandi Pedagogum et Subpedagogum Scole predicte tociens quociens eadem Scola de Pedagogo vel Subpedagogo vacua fuerit.

Et quod ipsi et successores sui Gubernatores advisamento Episcopi diocesis ibidem pro tempore existentis, de tempore in tempus faciant et facere valeant et possint idonea et salubria statuta et ordinaciones in scriptis, Gubernatores predictos et successores suos quomodo se habeant et gerant in officiis suis Gubernatorum predictorum vel ob quas causas ab officiis suis amoveantur, et tangencia et concernencia modum et formam erigendi et nominandi Pedagogum et Subpedagogum ac approbandi, admittendi et continuandi eosdem sic electos nominatos ab ipsis Gubernatoribus pro tempore existentibus aut majori parte eorundem ut prefertur, Ac eciam quocumque modo concernencia et tangencia ordinacionem, gubernacionem et direccionem Pedagogi et Subpedagogi ac Scolarium Scole predicte pro tempore existencium, et stipendii et salarii ejusdem Pedagogi et Subpedagogi; ac alia eandem Scolam ac ordinacionem, gubernacionem, preservacionem et dispocionem reddituum et revencionum ad sustentacionem ejusdem Scole appunctuatorum et appunctuandorum tangencia et concernencia. Que quidem statua et ordinaciones sic fienda concedimus et per presentes precipimus inviolabiliter observari de tempore in tempus imperpetuum.


eBook Search
Social Sharing
Share Button
About us

freefictionbooks.org is a collection of free ebooks that can be read online. Ebooks are split into pages for easier reading and better bookmarking.

We have more than 35,000 free books in our collection and are adding new books daily.

We invite you to link to us, so as many people as possible can enjoy this wonderful free website.

© 2010-2013 freefictionbooks.org - All Rights Reserved.

Terms of Use | Privacy Policy | Contact Us